Время в средневековом городе - Коллектив авторов
72
Ibid.: «Ex his omnibus apparet, quod ciuitas Mediolanensis fuerit antiquissima, quia in antiquissimis temporibus potuit totam Ytaliam subiugare».
73
Ibid. Fol. 2r: «Mortuo Noe Tubal filius Yaphet rex yspaniarum et Ytalie filio suo Iano Subre regnum Ytalie tradidit possidendum. Hic Ianus Subres in Gallia construxit ciuitatem, quam ex suo nomine Subriam appelauit, que postea dicta ciuitas Edua, nunc dicitur Agustudunus. Qui inde exiens, adiunctis sibi populis troecenis a ciuitate Troys Campanie, in montibus, ubi nunc est Sabaudia (судя по дальнейшему упоминанию т. н. Montes Taurini, речь может идти о территории Пьемонта. – А.М.), pluribus annis habitauit. Hic rex Subres in monte altissimo aram construxit, ubi deo Demorgegon mactauit taurum, ex quo ille mons dictus est Mons Tauri et montes circumstantes dicti sunt Montes Taurini».
74
Под этим именем в «Новой политии» фигурирует Демогоргон – мифологический персонаж, «проявившийся» в поздней Античности вследствие неверного прочтения греческого δημιουργόν в «Комментарии» Лактанция Плацида к «Фиваиде» Стация.
75
Ibid. Fol. 2r: «Hic deus Demorgegon fuit primus homo, qui umquam inter deos fuit tranlatus, ideo dictus est pater omnium deorum. Et depingitur habens tres faties, quasi sit deus temporis preteriti et presentis et futuri. Cuius tres filie, uidelicet Cloro, Athesis et Antropos, dicte sunt dee furiarum». Чуть ниже Гальвано возвращается к образам «Деморгегона» и трех его дочерей, контролирующих прошлое, настоящее и будущее – см. Ibid. Fol. 3r.: «12. De ydolo Demorgegon et templo et sacrificiis. Isto tempore quidam dictus Demorgegon rex insule Cretensis inter deos est relatus. De cuius stirpe nati sunt uiri dicti dii, ut Saturnus, Iupiter et alii plures. Ideo dictus est pater deorum. Hic genuit tres filias, videlicet deam Clotho et deam Thesis et deam Antropos. Que dicte sunt dee furiarum. Deus autem Demorgegon depingitur habens in manu tria tempora, uidelicet tempus preteritum et tempus presens et tempus futurum. Que tria tempora tribus filiabus eius fuerunt consecrata. Quia postea filia dicta Cloto habuit tempus futurum et de futuris temporibus predicebat. Sed filia dicta Antropos habuit presens et de presentibus et instantibus negotiis predicebat. Tertia filia dicta Thesis habuit tempus preteritum et ydeo de preteritis nuntiabat».
76
Ibid. Fol. 2r–2v: «Finito sacrifitio in Monte Tauri a diis responsum accepit, quod in plano Lombardie in medio duorum fluminum, ubi XII uultures terram rostro fodientes reperiret, ciuitatem construeret, que multarum gentium mater futura foret. Tunc conuocatis cunctis principibus suis et congregato uniuerso populo cum uxoribus et filiis ipsorum et congregatis uniuersis armentis, ouium, bouum, equorum, caprarum, camellorum et seruorum et ancillarum, cum auro, argento et uniuersa sublectuli cum intentione nunquam redeundi de Muntibus Taurinis descendens ad planum Lombardie descendit…».
77
Iacopo da Varagine e la sua «Cronaca di Genova»: dalle origini al MCCXCVII. Vol. 2: Cronaca. Testo critico commentato / A cura di G. Monleone. Roma, 1941. P. 14–31. Данный сюжет рассмотрен в статье: Маслов А.Н. Troiae ab oris? С. 100–101.
78
Milano, Biblioteca Ambrosiana. Ms. A 275 inf. Fol. 7v: «Vbi est sciendum, quod Ianus Subres primus rex ciuitatis Mediolanensis et primus fundator, tamquam uir sapientissimus, philosophus et astrologus, distinxit XII menses anni in quatuor partes equales. Prima pars anni dicitur uer, cui corespondet etas puerilis, et habet tres menses, scilicet Martium, Aprilem et Madium. Secunda pars anni dicitur estas, cui corespondet etas uiri perfecti, et habet tres menses – Iunium, Iullium et Augustum. Tertia pars anni dicitur auptomnus, cui corespondet etas dicta senium, et habet tres menses, scilicet Septembrem, Octubrem et Nouembrem. Quarta pars anni dicitur yems, cui corespondet etas decrepita, et habet tres menses, scilicet Decembrem, Ianuarium et Februarium. Et propter istius regis sapientiam factum fuit et ydolum in ciuitate Mediolani, et ymago equi de cupro. Super equ[u]m erat ymago habens duo corpora ab umbelico supra. In quolibet corpore a collo superius erant duo capita. In uno capite erat facies pueri, et hanc pueri adorabant primo die ueris. In alio capite erat faties hominis perfecti, et hanc adorabant primo die estatis et offerebant uiri completi. In alio capite erat facies senis, et hanc primo die autumni adorabant et sacrificabant uiri antiqui. In quarto capite erat facies hominis decrepiti, et hanc primo die yemis adorabant et sacrificabant uiri decrepiti. Viri xristiani uolentes hanc auferre superstitionem nomen regis Iani dixerunt nomen sancti Iohannis, et remanet cognomen, scilicet ad quatuor facies, usque in presentem diem».
79
Ibid. Fol. 7v–8r: «Item iste rex Subres ex longa consuetudine adorandi deos temporum et deas, ut supra dictum est, et ipse deus temporum dictus est. Et ipso mortuo inter deos relatus fuit. Et dictus deus creator temporum, scilicet temporis preteriti, presentis et futuri, et principium omnium actus humanorum. Vnde si quis uoluisset domum uel castrum uel ciuitatem siue quodcumque aliud opus incipere, fundamentum (quod est principium, quod sit in edifitiis) deo Iano Insubri dedicabat. Similiter quicumque emeret aliquid aut uenderet, primum denarium ipsi consecrabant, et sic de quocumque opere mundi, quod per hominem fieri potest. Et quia ipse erat deus principiorum omnium, primum diem anni dederunt homines et primum mensem, qui dicitur mensis Ianuarius. De quo meminit Papias… Et tantum consuetudo inoleuit, quod quicumque primo die anni, qui dicitur annus nouus, aliquam recipisset embaxiatam seu donationem uel salutationem, quod pro constanti haberet, quod toto anno foret bene fortunatus. Vnde donatio talis dicitur streyna, id est bona fortuna, que per totum deberet esse continua. Vnde [de] imperatore Octauiano legitur, quod prima die Ianuarii ibat per Romam manu aperta mendicans obulos, id est denarios paruos, donec manus fuisset plena numis».
80
Ibid. Fol. 8r: «Primo die anni, qui dicitur annus nouus, factum fuit ydolum hominis habentis duas facies, unam ante et aliam retro, quia illa dies equaliter respondet et resoicit annum preteritum, cuius est finis, et annum futurum, cuius est principium. Et fuit nomen istius ydoli ydolum Iani Bifrontis, id est habentis duos frontes uel faties. Ex hinc Romani suorum ydolorum