Время в средневековом городе - Коллектив авторов
65
См. характерный пассаж – fol. 3v: «14. Quod ciuitas Mediolanensis debuit esse prima ciuitas Ytalie. Queritur utrum ciuitas Mediolanensis possit dici antiqua uel utrum fuerit antiquior quam dicatur. Et uidetur, quod non possit dici antiqua, quia illa que facta sunt in tertia mundi etate non possunt dici antiqua, quia totus mundus iam erat plenus diuersis regnis et populis et iam totus mundus conquassabatur preliis, spoliis et homicidis, ut supra dictum est. Sed ciuitas Mediolanensis constructa fuit in tertia etate mundi iam C annis precurrentibus, ergo non potest dici antiqua. In contrarium est, quia illa ciuitas dicitur antiqua, que per manus antiquorum fundata est. Sed ista ciuitas fuit fundata per Ianum Subrem abyaticum imperatoris Yapheth filii Noe, ergo potest dici antiqua».
66
Ibid. Fol. 3v: «…ciuitas Mediolanensis, siue antiqua fuerit uel non, debuit tamen esse antiquior cunctis ciuitatibus ut probatur inferius. Prius tamen est sciendum, quod Karinus in cronicis dicit, quod Noe in Ytalia regnauit anni CLII et quod multa construxit ciuitates, videlicet Noecham, Rauenam et Mediolanum, et plures alias munitiones erexit, quia ipse uixit usque in tertiam etatem et XLIII annis ipsius etatis. Aliqui dicunt, quod Tubal filius eius ante aduentum Noe in Ytaliam contruxit Rauenam et Mediolanum tempore etatis secunde, quando facta fuit diuisio lingua-rum. Et aliqui dixerunt, quod troyani construxerunt Mediolanum, aliqui dixerunt totum oppositum, scilicet quod troyani destructa Troya destruxerunt Mediolanum. Ego autem mediam uiam ellegi, quam credidi esse magis ueram, quam posui supra, uidelicet quod in tertia mundi etate contructa fuit, et quia est magis roborata et cronicis et autenticis auctoribus. Bene potest dici, quod debuit esse prima ciuitas Ytalie, quod sic probatur. Quia data suficf ienti scientia ellectiua et sufifcienti re ellegibili, ille locus pro habitatione preeligitur, in quo sunt plura conuenientia ad bene et suficf ienter uiuendum, et ubi locus minoribus indiget auxiliis extrinsecis. Sed ciuitas Mediolanensis habundat plus in omnibus necessariis ad bene uiuendum et paucioribus indiget auxiliis quam aliqua ciuitas Ytalie, ut probabo. Ergo debuit esse prima ciuitas Ytalie et magis antiqua».
67
Ibid. Fol. 3v–4r: «Dicit Uictorinus philosophus, quod ille locus est optimus ad habitandum, ubi sunt agri siue campi largi et distincti. Item, quod campi illi sint segetum et fructuum in habundantia generatiui seu productiui. Item, quod montes (в оригинале muntes. – А.М.) sint propinqui et conspicui. Item, quod habeat nemora grata et prata et florida et odorifera. Item, quod habeat riuos aquarum clarissimos et habundatissimos. Item, quod habeat portus uicinos de longe portantes necessaria et exportantes superflua, quia sic mercatores redduntur locupletes et ciuitas habundat diuitiis et delitiis. Item habeat copiam armorum et omnis bellici apparatus contra hostium insultus».
68
Ibid. Fol. 4r–4v.
69
Ibid. Fol. 4v: «Vnum restat ponere argumentum pro supradictis. Videmus, quod res, que dum destruitur, si faciliter insurgit, dicitur nobiliter esse fundata… Sed ciuitas Mediolanensis XXII uicibus fuit destructa et semper in melius reparata, quod non contigit nec de Roma, nec de Aquilegia, nec de Rauena. Ergo est in nobiliori loco fundata et per consequens prius debuit construi, quam aliqua alia ciuitas totius Ytalie, quod multi asserunt ita factum esse».
70
Ibid. Fol. 13v–14r: «Mediolani siue Pucentie in prouintia Ligurie Cysalpine anno MXXII regnante Mediolani rege Iulio Insubre rex Pucentius sychambriensium cum uniuerso suo exercitu et uxoribus et filiis et animalibus et seruis et uniuersa substantia cum intentione remanendi in Mediolano omni tempore usque ad flumen Ticini uenit. Cui rex Iullius cum uniuerso suo exercitu usque ad Tycinum cecurrit et hostes ne transirent totis uiribus prohybuit. Tandem ambo reges pacis uerba habuerunt et cognito, quod ambo de troyanis descenderant, ait rex Pucentius: “Aue, mi frater rex Iullii! Tu enim de Enea troyano regali linea natus es, ego ex Priami Iunioris stirpe descendi. Recipe me in tuam domum et ero tibi socius et auxiliator perpetuus”. Et facta est liga fortis ita, quod mediolanensium et sychambrensium esset unus populus, et duo essent reges sub una corona… Et regnauerunt ambo simul annis XX. Et primo agressi sunt ciuitatem Brixiensem, quam funditus euerterunt, et finaliter mediolanenses cum sichambris totum planum Lombardie destruxerunt… Moritur rex Pucentius in ciuitate Mediolani et regnauit Clymach filius eius pro eo annis XX, et fuit imperium eius forte nimis eo quod esset compositum ex ytalico et allamanico continens Baueriam, Carinthiam, Allamaniam et Ytaliam. Vnde insignia imperialia resumpsit, que per thuscos imperatores introducta fuerunt in ciuitate Mediolani…»
71
Ibid. Fol. 14r: «Et his, que dicta sunt, manifeste probatur, quod ciuitas Mediolanensis sit antiquissima, eo quod ipsius imperium fuerit tam forte et tam uallidum per annos CXXXV antequam Roma fieret, quod potuit totam Lombardiam destruere. Vbi est sciendum, quod Philosophus dicit in libro primo Politicorum, quod ciuitatis generatio est naturalis… Natura numquam aliquod operatur per saltum, sed gradatim. Si ergo generatio ciuitatis est naturalis, ut dictum est, ergo nulla ciuitas facta est magna et potens in tantum, quod possit alias ciuitates subiugare aut destruere in paruo tempore uel paucis annis… Sed ciuitas Mediolani per CXXXV annos antequam Roma fieret fuit ita potens, quod subiugauit et destruxit totum planum Lombardie. Ergo per longa tempora ante has pugnas fuit constructa et per consequens fuit antiquissima. Hoc iterum probatur exemplo. Dicit enim Eutropius, quod Roma in CCXVIII annis non potuit subiugari de territorio nisi XVIII miliaria. Quod etiam natura nichil operatur per saltum, sed gradatim, apparet in homine, qui primo est paruulus, postea puer, postea adolescens, postea uir perfectus…».